HUMI cubare

HUMI cubare
HUMI cubare
apud Suet. Iul. c. 72. Amicos tantâ ---- indulgentiâ tractavit, ut C. Oppio ---- in diversorio loco, quod unum erat, cesserit: ac sub divo cubuerit: erat ἐπὶ ςτιβάδος, vel culcitrâ viatoriâ humi stratâ, cubare. Sic Graecis χαμεῦναι, qui in stramentis vel culcitris super humo constratis somnum capiunt; quod in Thesmophoriis olim matronis usitatum, Ascetis item Graecis Christianisque in frequenti usu fuit, de quibus vide aliquid suprâ in voce Camae. Idem situs infimo ordinis discipulorum fuit, in Hebraeorum Scholis, ut infra videbimus in voce Rab. At in poenam sternebantur humi, qui vel securi percutiendi vel fuste puniendi ac verberibus hultandi erant. Suet. Tib. Ner. c. 60. exploratorem viae primarum cohortium Centurionem prostratum humi paene ad necem
verberavit. Tac. Ann. l. 1. prostratos verberibus multant etc. Sed et alias lugentium, reorum, paenitentium hic situs, de quibus vide hîc passim: uti de veneratione Persarum olim Regibus, qui non nisi ab humi prostratis salutari voluêrunt, exhiberi solitâ, quam προςκυνῶν Graecos dixisse monet Nep. in Conone supra ubi de Adorandiritu. In pancratio vero, οἱ χαμαὶ τρόποι, seu ςυμπλοκαὶ, nexus humi explicandi et implicandi, etiam artis erant. Uti enim in Lucta, quae a stantibus ex erectis peragebatur, vicisse erat adversarium solo deiecisse et contra victi ignominiâ, cecidisse: Sic in pancratio, succubuisse erat artis, et deiectus ac humi prostratus pancratiastes pugnabat tamen, ac quâ mordendo, quâ depilando, quâ fauces stringendo, pedis digitos defringendo, saepe antagonistam iam victorem adigebat, victum se confiteri. Quo in certamine ὑπτιαςμοὶ quoque et ἀνακλινοπάλη, apud Graecos, item ἁμματα; apud Latinos nexus et nodi, appellati, vide infra, ubi de Pancratio, et Volutatoria Lucta. Porro humi defixis oculis Cupidinem pingi consuevisse, diximus supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • coucher — Se coucher par terre, ou estre couché, Decumbere, Cubare, Semble que Coucher vienne de Cubare, mutando b, in ch. Coucher pour dormir, Discubare. Coucher dehors, Abnoctare. Se coucher devant, Praeoccidere. Se coucher souvent en un lieu, Cubitare.… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”